6[r]

 

[…]

De diebus festis Cap[itulum]. X

Diebus festis nullum opus servile fiat nisi habita à Vicario generali in Civitate extra vero à Parocho ex iusta causa licentia; nec illa umquam concessa intelligatur nisi post audita Missam; in Civitate autem post maiorem Missam in Cathedrali ecclesia decantatam.

Nihis his diebus ematur vel vendatur, exceptis his quae pro infirmis et itinerantibus necessaria sunt et aliis quae pro victu quotidiano minuatim vendi consuetudo permittit, ut est panis et vinum, idque fiat officinis semiapertis.

[6v]

Iumenta onusta ex Civitate egredi vel ingredi ne permittatur. Qui secus fecerit X libras cerae in usum ecclesiae poenam solvat.

Detestabilem illam consuetudinem qua dies festi divino cultui dedicati in alearum ludibus, obscenis fabulis, ebrietatibus traducuntur.

Parochi quantum in ipsis est ex sua parochia tollere satagant aut saltem et privatim et publice quoties necessarium esse iudicaverint arguere non omittant.

 

Dies festi in nostra dioecesi ex praecepto servandi sunt hi.

 

Mense Ianuarii

 

Mense Maii

1 Circoncisio Domini Jesu Christi

6 Epiphania Domini

20 Festum S. Sebastiani

1 Festum SS.  Apostolorum Philippi et Iacobi

3 Inventio S. Crucis

22 Festum SS. Casti et Secundini

 

 

Mense Februarii

 

 

Mense Iunii

 

2  Purificatio B. M. Virginis

24 Festum S. Matthiae Apostoli

 

24 Nativitas S. Iohannis Baptistae

29 SS. Petri et Pauli Apostolorum

 

 

 

Mense Martii

7  Festum S. Thomae de Aquino

12  Festum  S. Gregorii  de mane in Civitate

25 Annunciatio B. M. Virginis

 

 

 

Die 14 Iunii 1118 fuit aedificata ecclesia Cathedralis Suessae

Die vero 20 Iunii 1250 fuit aedificata ecclesia S. Mariae de plano Suessae

 

 

Mense Iulii

Mense Aprilis

19 Festum S. Leonis nostri Patroni

 

2 Visitatio B. M. Virginis

25 S.  Iacobi Apostoli

 

 

                                                                                                                                                                   

 

 

Mense Augusti

7[r]

 

Mense Decembris

 

1 Sancti Petri ad vincula

10 Sancti Laurentii

15 Assumptio B. M. Virginis

25 S. Bartolomei Apostoli

 

 

Mense Septembris

8 Nativitas B. M. Virginis

17 Stigmatum S. Francisci

19 SS. Ianuarii et Sociorum

21 S. Matthei Apostoli

29 Dedicatio S. Michaelis Arcangeli

 

Mense Octobris

28 SS. Simeonis et Iudae Apostolorum

 

Mense Novembris

1 Festum omnium Sanctorum

11 S. Martini

30 S. Andreae Apostoli

 

 

[…]

 

8 Conceptio B. M. Virginis

21 Sancti Thomae Apostoli

25 Nativitas D. N. Jesu Christi

26 Sancti Stefani

27 S. Iohannis Evangelistae

 

Dominicae totius Anni.

Resurrectio Domini cum duobus sequentibus diebus.

Festum Ascentionis Domini.

Pentecostes cum duobus sequentibus diebus

Festum Sanctissimi Corporis Christi