722

[c. 1r]                                                    In nomine Sancte et Individue Trinitatis

Patris et Filii et Spiritus Sancti

Decreta edita in synodo diocesana suessana

Habita die Iovis XVIII mensis Aprilis 1613

 

De Fide catholica tuenda

Ut illa in primis qua de fide catholica tuenda, eaque integre et inviolate observanda, animadvertenda sunt, conspiciamus Edictum contra omnes et singulos quovis modo de heresi suspectos confecimus, quod a Parochis temporibus infra annotatis, cum Populus ad Missae sacrum frequentior aderit descripto pronuntiari atque emulgari iubemus.

Studiosi preterea inquirant si qui sint in suis Parochiis pravis opinionibus imbuti vel eo nomine suspecti, eosque quam primum id ipsum norint, nobis denuntient, singulorum etiam dicta, et facta speculentur, qui ex finibus hereticorum veniunt, ac de eorum vita ratione, et instituto agnoscant, et si qua de illis suspitio in- [c. 1v] notuerit nos statis certiores faciant.

Ad coercenda item petulantia ingenia, non solum per se, sed etiam per Confessarios Sacerdotes, et Concionatores fidelem populum frequenter admoneant quo peccati genere irretiantur, qui sacram scripturam contra eum sensum, quem tenuit, et tenet Sancta Mater Ecclesia, cuius est iudicare de vvero sensu, ad suos profanos sensus temere extorquent.

De Fidei professione facienda

Cum [1]sacri Trid[entini] Con[cilii] decreto, Piique Papa IV constitutione caveatur, ut provisi de Canonicatibus, vel Dignitatibus in Cathedrali, aut de Parochialibus Ecclesiis, necnon approbati ad audiendas confessiones, et predicandum verbum Dei, etiam si Regulares fuerint, et exercentes publice vel privatim quascumque literanas artes, seu munus quodlibet medendi, teneantur fidei professionem facere, ideo sancimus, ut quivis qui ad fidei professionem sic ut supra faciendam tenetur scriptum testimonium, postquam illam paestiterit panes se habeat, et quin opus fuerit illud exhibeat, alioquincontra ipsorum quemlibet procedetur, ac si pro-[…]

[c. 17v]

[…] qua ratione, vel causa minime sibi licere patent illis diebus, ne semel quidem in alia Ecclesia celebrare nisi prius Canonicum, vel sacerdotem alium respective constituerint, qui id munus expleat, quod ipsi in illa Ecclesia tenentur ad praescriptum aedicti alias a nobis emanati sub die 28 Ianuarii 1611.

Illum etiam aedicimus, ac iubemus, ut quibus in Ecclesiis Missae sacrum uno die sapius fieri debet, earum Rectores sacristanu libello confecto, celebrantium nomina in eo conscribant, et praeterea nostrarum litterarum diem, quibus rei divina faciendae praesbiteris potestas facta sit, [2]nec deinceps celebrare illos permittant, qui singulis sex mensibus eam facultatem non renovaverint, aut eandem arbitrio nostro in aliud tempus prorogari non curaverint ut facile dignosci possit an sacerdotes, qui in eiusmodi Ecclesiis Missas certo quodam praescripto numero celebrare debent. Parochi et alii ad quos hoc sanem spectat, librum alterum comparent, curentque ut in eo ipsis presentibus, sacerdotes omnes cum ab Altari redierint manu sua, et diem, quo in illis Missa sacrum fecerint, et […]

 

[1] In margine: C. XII, sess. 24 de riform.

[2] Nel margine, una mano diversa da quella che redige il testo, contornando con una linea continua il testo da questo punto fino a “celebrare debent” (v. ultra) appone la seguente nota: A muneri suo satisfecerint.