724
[c. 1r]
- XX N. 59
Sinodus Diocesana
Habita in Cathedrali Ecclesia Suessana sub die 19 Mai 1818, et renovata ratione aggregationis Ecclesiae Carinolensis huic suessane Diocesis sub die 3 Iunii anni 1819 ab Illustrissimo et Reverendissimo Domino Episcopo Bartholomyo Varrone.
Decretum I
Ad Dei omnipotenis gloriam, et Dei sancti Marci et Sancto Leonis Titularis nostrae Cathedralis Ecclesiae et Sancti omnium Patronorum Diocesis hanc sanctam Synodum indicimus, incipere volumus, et denunciamus. Ipse Deus, qui lux est, et a quo omne donum perfectum descendit, Spiritum Suum Sanctum de coelis super Nos mittat, qui mentes nostras illustret, et in omnem inducat veritatem ut eradicemus quae eradicanda sunt, et virtutes infundendo mores componamus, ut in fide stabiles inveniamur, et in opere efficaces. In nomine Ptris, et Filli, et Spiritus Sancti. Amen
Â
Â
Decretum II
De preiudicio non inferendo
Si cui in hac Synodo vel praeter, vel contra dignitatis gradum et munus incedere, stare, sedere, vocari, aut alium peragere contigerit, nullum ei preiudicium illatum, aut novum ius introductum decernimus, sed omnia in eo statu volumus in quo ante hanc Synodum erant.
Decretum III
Cuncti, qui Synodo interesse tenentur, sub poena suspensionis mandamus ne ante conclusionem, et dimissionem discedant sine nostra vel vicarii nostri licentia.
Decretum IV
Si Deo quotidie orationis tributum offerendum est, maxime necessarium putamus hac die preces effundere pro publicis rebus; ideo Fratres dilectissimi, oremus Deum Patrem Omnipotentem pro Sua Sanctitate Papa nostro Pio VII, pro Serenissimo Rege nostro Ferdinando I et eius Regia Familia, et pro costanti ac perpetuo Cleri et populi nostri profectu, ac felici Synodi huius successu.
Decretum V
Ex antiqua Patrum traditione in Synodo deferuntur quereles et necessaries [c. 1v] absentium. Deputamus mostrum Vicarium Presentem ad eas excipienda, reservata tamen auctoritate eas ad Nos revocandi.
Decretum VI
De officialibus Synodi
Cum Synodus legitime congregata procedere non possit sine officialium, et Ministrorum opera, et diligentia, illos statuimus, et deputamus Officiales, ut infra.
Prom.(promagister?) Synodi adm.[1]: Rev[2]. Can[3]. D. Niccolaus Francilli
Segretarius Synodi adm.: Rev. Can. D. Vincentius Capizzi
Magister Cerimoniarum adm: Rev. Can. D. Iohannes Creta
Notarius adm.: Rev. Par[4]. D. Pompeius Martucci
Fiscalis adm.: Rev. Can. D. Franciscus Cuomo
Lector Rev. Sac[5]. D. Ioseph Supino
Theologi Synodi
Adm. Rev. Prim. Can. D. Camillus Torino
Adm. Rev. Arch. et Can. D. Franciscus Antonio Lillo
Adm. Rev. Can. Theol[6]. D. Paulus Morrone
Adm. Rev. Can. D. Salvator Mazzeo
Confessarii Synodi
Adm. Rev. D. Iohannes Carolus Sciarretta
Adm. Rev. D. D. Crescentius Can. Verrengia
Adm. Rev. D. Vincentius Carolus Castagna
Adm. Rev. Par. D. Iohannes Capizzi
Ostiarii Synodi
Acolytas D. Cyrus de Rentiis
Fr[7]: Pascalis Feliciello
Examinatores Synodales
Ex diocesi
Adm. Rev. Prim[8]. et Can. D. Camillus Torino
Adm. Rev. Arch[9]. et Can. D. Franciscus Antonius Lillo
Adm. Rev. Decanus et Can. D. Ioseph Gaetani
Â
[1] Administer
[2] Reverendus
[3] Canonicus
[4] Parrochus
[5] Sacerdos
[6] Theologus
[7] Frater
[8] Primicerius
[9] Archipresbiter